BENEFICIUM

BENEFICIUM
I.
BENEFICIUM
apud citimae aetatis Scriptores, praediunt est fiscale, quod a Rege vel Principe viro nobili ad vitam utendum conceditur: eo quod talis ex mero dantis benesicio ac liberalitate illud possideat, sic dictum. Quô pene sensu Latini quoque vocem hanc usurpârunt, de praediis, quae a Principibus milites aliique ad vitam utenda acceperunt, sub fidelitatis sacramento, uti vidimus. Certe ea fuit apud Francos Beneficiorum conditio, ut, qui ea impetrabant, aut quibus conferebantur, et fidem praestarent, seu, ut tunc loquebantur, se in Vassaticos commendarent, et servitium militare facerent iis, qui ea conferebant: quô utrôque fine a Principibus illa conferebantur. Unde Beneficiarii honores, Beneficia publica, seu Regia, Beneficia Militaria etc. istiusmodi funda dicebantur. Erant autem ad vitam, unde proprietatibus passim opponuntur: dicebanturque, qui hâc conditione eiusmodi praedia tenebant, Benesiciariô iure illa possidere, seu Beneficii iure tenere. Aliquando tamen et pro lubitu auferebantur. Imo nonnumquam ad posteros quoque transibant, sed Principis interveniente consensu, ut de Bernardo Septimaniae Duce, et Utone Comite, Nitharaus l. 3.et Regino A. C. 940. referunt. Dabantunporro hâc conditione, ut ea sartatecta servarentur et integra, nec ea distrahi possent: secus iis privabantur possessoras, ex L. Longobard. l. 3. tit. 8. § 1. et Capitulis Caroli M. l. 3. c. 19. Qui ea a Rege consequebantur, Vassi dicebantur aut Vassalli dominici: ipsa vero beneficia, seu praedia, quod beneficii iure Nobilibus a Rege darentur, vel prinoipe, Regalia appellata sunt: quô nomine deprehendimus insignita non modo dicta fiscalia Regum praedia, quae sic concedebantur; sed et Ecclesiastica, quae viris militaribus, ita invalescente eâ tempestate usu, a Regibus in Beneficium dabantur, quorum ratione militare servitium ab iis vicissim praestandum erat. Quae cum postea Episcopis et Abbatibus concossa et in proprietatem procedente tempore versa fuissent, factum est, ut Regalia appellarentur quaevis Ecclesiarum praedia ac dominia, utpote a Regibus primitus beneficii iure, concessa etc. Quod autem Beneficum primitus appellatum est, postmodum Foudi nomen accepit: postquam videl. ea, quae primitus ad vitam dabantur Beneficia et usufructuariô iure possidenda, progressu temporis ad filios et ex filiis nepotes, atque adeo ex parte Patris ad Fratres, transire coeperunt, ex Constitutione Conradi Imperatoris quae in LL. Longobardicis l. 3. tit. 8. §. 4. descripta legitur. Vide in voce Feodum, ut et infra Manufirma. In specie Beneficia Ecclesiastica quod attinet, sic dicebantur, universim res Ecclesiae in beneficium datae, sive a Principibus sive ab ipsis Ecclesiis et earum Praelatis in benesicium dataeessent: quarum possessores hôc nomine tenebautur nonas et decimas iisdem Ecclesiis quotannis persolvere, et restaur ationes earum facere, ut ex Capitulis Caroli M. et Caroli C. colligitur. Atque hic mos res Ecclesiae Laicis ad beneficium dandi tantopere invaluit, ut postmodum in donationibus Ecclesiae factis, quo eae ab omni alienatione deinceps tutae essent, id potissimum caveretur, ne in beneficium darentur. Neque vero Laciis tantum, sed et ipsis Clericis, praedia Ecclesiastica hôc modo ab Episcopis et Praelatis dabantur: sed benemeritis tantum, ut habet Symmachus in Ep. etc. Plura hanc in rem vide apud Car. du Fresne in Glossar. et supra, in voce Abbacomites. Macro, Beneficium, praebenda Ecclesiastica est, cum onere recitandi officium, vel alterius
obligationis, ut ad Missas
celebrandas etc. Antea enim Clerus suum menstruum stipendium accipiebat, deinde vero eis Episcopi vitâ durante Ecclesiae concessae sunt, Beneficiorum nomine, quia, ut in epistola ad Caesarium Arelat. Symmachus Papa scripsit, benemeritis tantum concedebantur: usu hôc a Pontifioe istô introductô, inter Ecclesiasticos, quos Clericos postulantes Veteres dixêre. Et quidem Nicolai III. inprimis in huiusmodi Benesiciorum distriburtione consuetudo laudabilis fuit, quem habuisse idoneorum virorum catalogum diligentissimâ inquisitione notartum, et starim ac Beneficium vacabat, illud ex iis uni contulisse, refert Odoricua Rinaldus, Eccles. Annal. 1280. num. 27. Requirebatur autem in Beneficiandis, rpaeter vitae probitatem, notitia legendi, construendi et canendi, Gloss. in Clement. de concess. praebende. §. Reputamus. Plura vero in unum Beneficia conferri, prohibuit Collegium, a Guilielmo Paris. habitum A. C. 1238. cui sententiae quod Philippus Cancellarius se nollet submittere, ad poenas aeternas illum damnatum esse et post mortem praefato Guilielmo comparuisse. refert in Epitome Annal. Eccles. Spoudanus. Coeterum teneri Beneficiatum in Officio commemorationem facere illius Sancti, sub cuius titulo beneficium possider, et similiter de pluribus sigillatim, sr forte plura possideat: Item, in die Festi Ecolesiae, si Beneficiati titulus est, teneri eum recitare Officium in ritu duplici primae classis, cum octava; Sin propria Ecclesia diruta fuerit et eius titulus ad aliquod alterius Templi altare transsatus, tunc Beneficiatum, si in officio Sanctus ille non habet novem lectiones, recitare debere sub ritu semiduplici, quaeque alia sunt huc facientia, legas apud eundem Macrum in Hierolex.
II.
BENEFICIUM
pro Numino Romanis: Plin. l. 2. c. 7. Innumerabiles (Deos scil.) credere atque etiam ex virtutibus vitiisque. hominum, ut Pudicitiam, Concordiam, mentem, Spem, Honorem, Clementiam, Fidem aut duos omnino, Poenam et Beneficium, maiarem ad socordiam accedit. idque e Democriti sententia, qui solum duos hos Deos, Beneficium ac Poenam agnovit. Vide Tob. Pfannerum Systemi Theol. Gentil. purior. c. 1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Beneficĭum — (lat.), 1) Wohlthat, Gefälligkeit; 2) Ertheilung eines Amtes u. Beförderung; daher: Beneficiorum liber, Buch im römischen Ärarium, in welches der aus der Provinz zurückkehrende Proconsul, Proprätor etc., die Namen der von ihm zu Ämtern Ernannten… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Beneficĭum — (lat.), Wohltat, Gefälligkeit, Vergünstigung, Privilegium; im Mittelalter unter den germanischen Völkern zurücknehmbares Lehen, Schenkung von Erbgütern an Kriegsgefährten und treue Diener; auch ein Gut, dessen Nießbrauch einem als Besoldung… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Beneficium — Beneficĭum (Benefitz, lat.), Wohltat, Vergünstigung; Lehen; Pfründe, Kirchenamt; B. competentĭae (Rechtswohltat des Notbedarfs), das Recht gewisser Schuldner darauf, daß ihnen die zum notdürftigen Unterhalt erforderlichen Mittel gelassen werden.… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Beneficium [1] — Beneficium, Wohlthat, Pfründe, Lehen …   Herders Conversations-Lexikon

  • Beneficium [2] — Beneficium , eine für die Betreffenden als Wohlthat geltende Rechtsbefugniß, z.B.: 1. für Bürgen das B. cedendarum actionum, das Recht, vom Creditoren gegen Zahlung die Abtretung seiner Forderungsklage zu verlangen; das B. liberationis, das Recht …   Herders Conversations-Lexikon

  • beneficium — index favor (act of kindness), privilege Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Beneficium inventarii — (literally, benefit of the inventory ) is a legal doctrine introduced into Roman law by Justinian to limit the heir’s liability resulting from an insolvent estate. The doctrine, which is in force today in many civil law systems, applies to both… …   Wikipedia

  • Beneficium inventarĭi — (lat.), die »Rechtswohltat des Inventars«, wodurch sich der Erbe gegen die Gefahr, die mit der Antretung einer Erbschaft verbunden ist, vollständig und namentlich besser als durch das Beneficium deliberandi (s. Bedenkzeit) sichern kann. Das B. i …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Beneficium a latĕre — Beneficium a latĕre, Vorzug eines Domherrn, der, weil er in Diensten des Papstes od. eines Bischofs steht, nicht verbunden ist, sich bei dem Capitel aufzuhalten …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Beneficium abdicationis — Beneficium abdicationis, das Recht der Witwe, sich durch eine feierliche Erklärung von jeder Beteiligung an dem Ehevermögen loszusagen und hierdurch ihre Haftung für die Schulden des Ehemanns abzuwenden. Vgl. Erbenhaftung …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”